Su  

Att. II, 24 

 

 

Att. II, 24, 2-3: 

bullet

Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus, pollicitus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem facinoris Curio filius adduceretur. Itaque insinuavit in familiaritatem adulescentis et cum eo, ut res indicat, saepe congressus est. rem in eum locum deduxit, ut diceret sibi certum esse cum suis servis in Pompeium impetum facere eumque occidere. hoc Curio ad patrem detulit, ille ad Pompeium. Res delata ad senatum est. Introductus Vettius primo negabat se umquam cum Curione restitisse, neque id sane diu; nam statim fidem publicam postulavit. Reclamatum est. Tamen exposuit manum fuisse iuventutis duce Curione, in qua Paulus initio fuisset et [Cn.] Caepio hic Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio patre; postea C. Septimium, scribam Bibuli, pugionem sibi a Bibulo attulisse. Quod totum irrisum est, Vettio pugionem defuisse nisi ei consul dedisset, eoque magis id eiectum est quod a.d. iii Id. Mai. [= 13 maggio] Bibulus Pompeium fecerat certiorem ut caveret insidias, in quo ei Pompeius gratias egerat. 3 Introductus Curio filius dixit ad ea quae Vettius dixerat, maximeque in eo tum quidem Vettius est reprehensus quod <id> dixerat adulescentium consilium ut in foro [cum] gladiatoribus Gabini Pompeium adorirentur; in eo principem Paulum fuisse, quem constabat eo tempore in Macedonia fuisse. Fit senatus consultum ut Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in vincula coniceretur; qui eum emisisset, eum contra rem publicam esse facturum. Res erat in ea opinione ut putarent id esse actum ut Vettius in foro cum pugione et item servi eius comprehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum. Idque ita actum esset nisi Curiones rem ante ad Pompeium detulissent

bullet

Tum senatus consultum in contione recitatum est. Postero autem die Caesar, is qui olim, praetor cum esset, Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere, Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non liceret. hic ille omnia quae voluit de re [publica] dixit, ut qui illuc factus institutusque venisset. Primum Caepionem de oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse. Deinde, quos in senatu ne tenuissima quidem suspicione attigerat, eos nominavit: Lucullum, a quo solitum esse ad se mitti C. Fannium, illum qui in P. Clodium subscripserat, L. Domitium, cuius domum constitutam fuisse unde eruptio fieret. Me non nominavit, sed dixit consularem disertum, vicinum consulis, sibi dixisse Ahalam Servilium aliquem aut Brutum opus esse reperiri. Addidit ad extremum, cum iam dimissa contione revocatus a Vatinio fuisset, se audisse ex Curione his de rebus conscium esse Pisonem, generum meum, et M. Laterensem.